- MINISTRI, ac MINISTERIA
- MINISTRI, ac MINISTERIAquandoque in universum dlcti funt olim servi, uti docen Senec. l. 3. de Benefic. c. 18. Plin. l. 7. c. 52. Martial. l. 7. Epigr. 47. 49. etc. quâ notione Ministerialis, apud Latino-Gallicos Scriptores, servus est: Ministri tamen, legitima et iusta Servorum tricliniarium nomenclatura fuit. Zene Veronensis Serm. de livore et invidia: Ioseph utique in Aegyptum non venisset, nec pudicitiae tenac dominae lascivientis insidias incidisset, non fuisset retrusus in carcerem, nec Ministris Pharaonis familiarior exstitisset. Virg. Aen. l. 1. v. 709.———— totidemque pares aetate Ministri.Horat. Carm. l. 1. Od. ult.Simplici myrto nihil allaboresSedulus curo: neque te MinistrumDedecet myrtus, neque me sub arcta——— ———— Vite bibentem etc.lidem Ministratores dicti, mensae adstabant et ad nutum dominorum intuentes diligenter ministrabant, atque per eos datô signô ad inferendum cenam, Senecae verbis Ep. 95. discurrebatur. Huiusmodi Ministratores Persis quoque fuisse, sed a dominis tam inhumaniter quandoque tractatos, ut et vivos excoriarent, memorat Amm. Marcellin. l. 23. Graecis Διάκονοι, a quibus Diaconorum in Ecclesia sacer ordo, qui ex prima in stitutione ministraverunt mensis, ut patet ex Actis Apostol. c. 6. v. 2. Hinc Arator l. 1. eos Ministros quoque vocat,——— ———— Sit cura MinistrisOffcium librare suum etc.Vide suô locô. Vestis Ministrorum tricliniarium tunica fuit, ut sic expeditiores essent. Quo spectant Ammiani verba, Stetit itaque subtabidus nusquam reperto paludamento tunicâ auro distinctâ, utregius Minister, indutus a calce in pubem, in padagogiani pueri speciern.Ubi vox Minister rem declarat, quod in convivio aurata tunicâ ministrarent. Lamprid. in Alexandro, c. 34. Auratam vestem Ministrorum nullus vel in publico convivio habuit. Ita et cum Imperatores auratas paragaudas privatis interdixêre, Ministrisque permiserunt Cod. de vest. holov. leg. 2. de conviviorum Ministris intelligendum est, Hinc Constantinus Imperator cum chlamydes ademit Eunuchis, quorum immensa et absurda potestas sub aliis Impertorib. fuerat, infra servorum, quibus alias ius chlamydis fuit, conditionem deiectos, soli conviviorum ministerio addixit: Et Christus Dominus, pedes discipulorum ante convivium loturus, deposuit pallium, quia, ut Nonnus interpretatur, servile opus facturus erat. Servorum enim erat sine pallio, aut aliâ veste exteriore, tunicatos et cinctos, vel etiam linteô succinctos ministrare. Sub Flaviorum imperio Ministros regios aliquid peculiare etiam habuisse Sueton. suggerit in Domitian. c. 12. Generum Fratris indigne ferens et ipsum albatos Ministros babere, proclamavit, οὐκ ἀγαθὸν πολνκοιρανίη, Unde colligitur, vel privatorum servos in pullis tunicis ministrâsse, quem vestis servilis colorem Plautus et Artemidorus indicare videntur; Regios albatos: vel si etiam reliquorum servorum tunicae albatae, quod conviviorum laetitia verisimilius facit, praecipue si in linea interula; fortasse regiorum Ministrorum tunicas albatas i. e. candidatas et cretâ candefactas fuisse, quales petitorum togae, cuius ramen moris non aliud vestigium exstat: vel non tantum albas fuisseillas tunicas, sed aurô distinctas. Sed nondum tum tunicis ministrantium additum aurum videtur, verum longô post tempore, cum scil. paragaudae institutae, nisi quis Senecae etiam aetate tunicas auratas fuisse arguat, ex eius verbis de Tranquill. c. 1. Praestringit animum apparatus aliquis paedagogii, diligentius quam intra privatum Larem vestita et auro culta mancipia, et agmen servorum nitentium etc. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 3. c. 4. ubi quoque Ministrantium ornatum cultumque, ex antiqua tabula, quam Ursinus in appendice ad Ciacconii triclinium dedit, exhibet. Interim Ministerii nomine aliquando intelligi omnia vasa argentea triclinio sternendo necessaria, discimus ex Paulo Orosio l. 7. c. 39. Dumque expositis opibus, attonitum barbarum magnitudine de pondere ar pulchritudine, ignota etiam vasorum qualitate intelligeret, Virgo Christi ad Barbarum ait: Haec Patri Apostoli sacra Ministeria sunt, praesume si audes, de facto tuvideris. Vide supra. Coeterum Convivalem Ministrum expressit Horat. l. 2. Sat. 8. v. 10.—— —— Puer alte cinctus, acernamGausape purpureô mensam pertersit ——Et v. 69.—— —— —— Ut omnesPraecincti recte pueri, comptique ministrent.Primusque horum Obsonator erat, ἀγοραςτὴς καὶ ὀψώνης Athenaeo l. 4. quem praeceptis instruxit Lynceus Samius. Reliquorum seriem vide apud Laur. Pignorium Comm. de Servis. Porro Labeo l. 11. de serv. fugit. Ministeria publica vocat illos, qui alias Servi publici, et simpliciter Publicl dicti, offcium et ministerium publicum Sacerdotibus aut Magistratibus et Populo exhibebant. Tales habebant Oppida, Municipia, Societates et Fana, quos etiam manumittebant, impositis a se nominibus, Hi ad res forenses et ad sacra usum praestabant: Apparebant Magistratibus, ut Censoribus, apud Liv. Aedilibus, apud Varr. Quaestoribus, apud eundem; namque in ministerio hoc fuêre Lictores, Viatores, Apparitores; Brutiani et Scribae: Servos tamen publicos a Lictoribus distinguit vetus Senatusconsultum, quod Frontinus l. de Aquaeduct. refert, apud Titum Popmam de Operis servorum. Idem pro quolibet civium stipulabantur, pecuniam publicam a debitoribus exigebant, custodias adservabant, ipsi publicô aere empti. Sacra curâsse argumento est sactum Potitiorum, qui Servos publicos sacra Herculis docuerunt, cuiusmodi et martiales Larinates Ministri publici, Marti Deo sacri, nec non et Calatores, fuisse videntur, Pignor. l. praefato. Vide quoque infra in voce, Publici. In aula Regum Angglo-Saxonum eorum Diplomatis subscribebant, post Episcopos, Abbates, Duces, teste Ingulfô p. 882. 883. 384. 885. Vide Monasticum Anglio. tom. I. p. 37. aliosque: iidem erant cum Thainis, vel Taninis, ut in Diplomatibus vocantur, quae voces Ministres et Servientes sonant. Ita, qui hâc nomenclaturâ Regum istorum Chartas subscriptione suâ firmabant, erant praecipui Aulae Regiae Ministri, et Camerarii, Senescalli, Venatores, Accipitrarii etc. In Monast. Anglic. tom. 3. p. 121. quidam Goda (sub Eudardo Confessore) Optimas Ministerque Regalis inscribitur. Vide Seldenum ad Eadmerum p. 170. Horum Ministrorum regiorum totum ordinem belle describit Florentius Wigorniensis, ubi de Alfredo Rege Anglo-Saxonum: Consiliô divinitus inventô, omnium uniuscuiusque anni censuum successum bifarie primitus Ministros suos dividere aequali lance imperavit; quarum primam suis Ministris nobilibus, qui in cultu regio vicissim commorabantur, in pluribus ministrantes ministeriis, annualiter largiebatur. In tribus namque cohortibus praefati Regis satellites prudentissime dividebantur, adeo ut prima cohors, unô mense in cultu Regio, die nocteque admnistrans, commoraretur: menseque finitô alia cohorte adveniente, prima domum redibat, ut ibi duobus commoraretur mensibus, Secunda itaque cohors mense peractô et adveniente teritâ, domum redibat, ibidem duobus commoratura mensibus, Hôc ordine omni vitae tempore, talium vicissitudinum, in Regali cultu, rotabatur administratio. Eorundem alibi quo que meninit, A. C. 871. 874. 878. 1008. 1010. 1039. ut et Rogerus Hovedenus p. 450. 457. et Simeon Dunelmensis, A. C. 1008. 1010. 1013. 1067. cui ut plurimum nobiles ac praepotenter???inistri dicuntur. Vide Car. du Fresne Glossar. Hodie in Regnm Principumque Aulis Ministrorum Status honorisica admodum appellatio est, iis solum competens, qui maximis rebus sub Regum Principumque nutu ad moti, Regnorum saluti pace belloque invigilant, quorum supremus, Primi Ministri nomine venti divisasicin plures potentia, quam Maiores domûs in Gallia, et Iustitiarii magni in Anglia olim unice, sed non nisi cum Regiae auctoritatis praeiudicio Regnique saepissime damno, possederunt. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. passim, ut et paulo infra. MINISTRI EXTANTIOES ALIQUOT REDORUM. REGNI GALLIAE. Marcho Ancraeus, nomine gentilitiô Conchinus, Florentinus, sub Ludovico XIII. titulô Marescalli Galliae invasit primum Ministerium, sed seu quod insolentius se gereret, seu quod invidiae declinandae esset impar, iussu Regis obtruncatus et mox frustillatim discerptus est, d. 24. April. A. C. 1617. Luynaeus Connestabilis eum sequutus, qui Regi suasor Ancraei caedis fuisse credebatur, immensam auctoritatem mox nactus est, sed epidemicâ brevi lue abreptus A. C. 1621. postquam ipsi adhoc spiranti, mirô Fortunaeludibriô, deficerent amici, familiares, Medici et supellex omnis. Cardinalis Richelius hunc excepit, natione Gallus, Episcopus prius Lucionensis, qui caesô Ancraeô Avenionem secessit, ubi contra Reformatos quaedam evulgandô otium fefellit. Mortuô dein Luynaeo Regem, motâ prius, dein plane exclusâ Matre, ita sibi conciliavit, ut unus in Regno omnia posset. Coeterum ingeniô erat acri ac vehementi, Regno, in cuius curam omnia conferebat, rebus praeclarissime gestis utilis, sed in superbiam paulo proclivior. Obiit incolumi auctoritais suae fastigiô A. C. 1642. Masarinus Cardinalis, nomine Iulius, gente Siculus, ei suc cessit. Qui Reginam sibi faventem nactus, cum illa communem saepe sustinuit invidiam: ingeniô subtili et morarum patiente praeditus, ita Rei publ. consuluit, ut sua etiam respiceret; coeterum humanus et omnium suorum hostium, a quibus Regnô quoque totô semel pulsus erat, victor. Obiit in florente Regis Ludovici XIV. gratia, d. 27. Februar. A. C. 1661. Utriusque Ministerinm publice exstat. Hodiernus Galliae status ad Henrici Magni tempora accedens, non unum fert, penes quem summa rerum sit; Habet tamen Rex, feliciter hodie regnans, selectos arcanorum participes Ministros, quibus tum rerum bellicarum cura commissa, tum qui extrancis prospiciunt negotiis, tum quibsrei aedilis ac redituum ratio incumbit. Coeterum Avum felicissime Rex imitatus, vim consiliorum ac auctoritatis, sibi uni servat, qua de re vide quae Grammondus habet l. 1. suae Hist. et de ministris hodiernis Historiam huius temporis. REGNI HISPANIAE. Nic. Perenottus Granvellae Dominus, inde Granvellanus communiter dictus, plebeii quidem generis et Fabri ferrarii, ut quidam aiunt, fil. coeterum insigni prudentio, Mercurio Arboreo Gattinatae Cardinali ac Cancellario, sub Carolo V. successit, arcanorum omnium conscius et transactor, per 20. integros annos, firmô semper gratiae auctoritatisquefastigio relix. Vide Thuanum l. 6. ad A. C: 1550. Antonius fil. Episcopus Atretatensis, priori successit: a Carolo quoque, cum Philippo II. ditiones traderet, commendatus, utunus, cuius operâ filium in summis rebus uti exptaret. Sub hocitaque Ministerium continuavit, usque ad A. C. 1586. quô Madriti obiiit. Hic, ut inquit Strada, eo magis memorandus vonit, quod absque adulationis tormento 40. ann. circiter incorruptâ fide arcem principalis aulae obrinuit, ex eaque semel eiectus, ab eo casu, tamquama putete repetitô ad favorem curfu longius quam ante processit etc. Hispaniam moderatusest, Rege ad Lusitaniam occupandam profectô, eique reduci unus omnium sinister adequitavit. Don Franc. Sandoval, Marchio de Denia, ac post Dux et Cardinalis de Lerma, sub Philippo III. rerum summam tenuit, a Philippo IV. A. C. 1621. locô motus. Quam fortunam ctiam cum capitis supplicio paulo ante A. C. 1619. expertus fuerat, proximus a Lermio Comes de Olinda et septem Ecclefiarum Marchio Rodericus Calderonensis. Don Caspar de Guzman Comes de Olivarez, rerum Hispanicatum arbiter postea fuit, per annos 22. fastigiô tandem excussus, artisiciô Iunicide Guevara Comitis de Ognata, et Cardinalis Borgiae, accedente inprimis ad partes ipsâ Reginâ, etc. REGNI ANGLI AE. Richardus Foxus et Reginaldus Braius, Henrici VII. gratiâ et hinc auctoritate eminuerunt. quibus tamen non aliter, quam velut instrumentô Artifex, Regem usum fuisse, ait Verulamius. Wolsaeus Cardinalis Lanii, ut fertus, fil. sub Henrico VIII. cousque potentiae, provectus est, ut non dubitaret nomen suum Regio praeponere, et in literis formulâ hodieque Anglis exosâ, Ego et Rex meus, ad Pontificem et exteros Principes, aliisque occasionibus uti. Sed gratiâ Regis tandem excidens, ac A. C. 1530. a Parliamento superiore 44. delictorum accusatus, bonis honoribusque exutus est, et mox correiptus dysenteriâ diem suum obiit. Thomas Cromvellus, Fabriferrarii fil. favore Reg??? Annae Boleniae evectus summos honores, et maiorem insacris Archiepiscopaliauctoritatem nactus est: Sed ob Religionem Pontificiis exosus, instigante Episcopô Oxoniensi, paulo post capite est truncatus, nullius criminis reus, ac ne auditus quidem. Reginaldus Polus Cardinalis sub Maria summae rerum praefuit, Latinorum rituum tenacissimus. Paucis horis post obitum Reginae febri exstinctus. Robertus Car. Scotus, Iacobo Regi a quo Somerseti Comes factus est, carissimus fuit: Cuius insolentiam, coniugium cum Essexia, vivô huius maritô: ingratum adversus Overburium, fortunae suae auctorem, animum, exilium denique perpetuum vide apud Auctorem des Favoris p. 504. Georgius Villerius post hunc emersit, Buckingamiae Ducatus nomine celebris: qui Iacobiprimo, dein Caroli I. gratiam constanter quidem retinuit, populo tamen minus carus a Feltono quodam occisus est. Franc. Baconus de Verulamio suas quoque sub Iacobo partes habuit, summi Cancellariatus munere functus: Sed rerum, ob nimium Studiorum amorem, neglectim administratrum accusatus munere excidit, donatus tamen annuô 200. librarum reditu. Infortunii causam tacitam Regis aemulationem fuisse volunt quidam, utpote qui admirandam eius eruditionem ferre non potuerit. ipse Eruditi famam impense captans. IMPERII TURCICI. Magnus Vezirius supremus Imperii Minifter est, cuius auctoritas potentiaque uti impense magna, sic raro durabilis est, plerisque eorum vel depositis, vel violentâ morte, citius, tardius, prout Imperatorib. visum est, interemits. Kuperli, Achmedis hodierni Magni Vezirii parens incolumis evasit: et quod mirandum maxime, dignitatem suam ad filium propagavit, qui Principis sui gratiâ similiter perpetuo florens, post res in Hungaria, Creta, Polonia, egregie gestas, nuper admodum fatô functus esse dicitur. Vide de his omnibus prolixe agentem Auctorem praefatum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.